kalimah.top
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z 0 1 2 3 4 5 6 7 8 9 #

john sheppard – sacris solemniis كلمات اغاني

Loading...

sacris solemniis
iuncta sint gaudia
et ex praecordiis
sonent praeconia;
recedant vetera
nova sint omnia
corda, voces, et opera

noctis recolitur
cena novissima
qua christus creditur
agnum et azyma
dedisse fratribus
iuxta legitima
priscis indulta patribus

post agnum typicum
expletis epulis
corpus dominicum
datum discipulis
sic totum omnibus
quod totum singulis
eius fatemur manibus

dedit fragilibus
corporis ferculum
dedit et tristibus
sanguinis poculum
dicens: accipite
quod trado vasculum;
omnes ex eo bibite
sic sacrificium
istud instituit
cuius officium
committi voluit
solis presbyteris
quibus sic congruit
ut sumant, et dent ceteris

panis angelicus
fit panis hominum;
dat panis caelicus
figuris terminum;
o res mirabilis:
manducat dominum
paupеr, servus et humilis

te, trina dеitas
unaque, poscimus:
sic nos tu visita
sicut te colimus;
per tuas semitas
duc nos quo tendimus
ad lucem quam inhabitas

كلمات أغنية عشوائية

اهم الاغاني لهذا الاسبوع

Loading...