robert fayrfax - maria plena virtute كلمات الأغنية
maria plena virtute pietatis gratiae
mater misericordiae, tu nos ab hoste protege
clementissima maria, vitae per merita compassionis tuae
pro n0bis preces effunde, et de peccatis meis erue
sicut tuus filius petiit pro crucifigentibus, “pater dimitte ignorantibus”
magna pietate pendens in latronibus
dixit uni ex hominibus “in paradiso cum patribus mecum eris hodie”
mater dolorosa plena lacrimosa
videns ruinosa filium in cruce
cum vocе raucosa dixit speciosa
“mulier clamorosa filium tuum eccе.”
vertens ad discipulum sic fuit mandatum
matrem fuisse per spatium et ipsam consolare;
et sicut decebat filium servum paratissimum
custodivit preceptum omnino servire
dixit jesus dilectionis “sitio salutem gentium”
audi orationibus nostris tuae misericordiae, o jesu
rex amabilis quid sustulisti pro n0bis
per merita tuae passionis peto veniam a te
jesu, dicens clamasti
“deus meus, num quid me dereliquisti”
per acetum quod gustasti ne derelinquas me
“consummatum.” dixisti
o jesu fili dei
in hora exitus mei
animam meam suscipe
tunc spiritum emisit
et matrem gladius pertransivit:
aqua et sanguis exivit
ex delicato corpore:
post ab arimathia rogavit
et jesum sepelivit
et nicodemus venit ferens mixturam myrrhae
o dolorosa mater christi
quales poenas tu vidisti
corde tenens habuisti fidem totius ecclesiae
ora pro me, regina coeli
filium tuum dicens;
“fili, in hora mortis peccatis suis indulge.”
amen
كلمات أغنية عشوائية
- denpachi - godmode كلمات الأغنية
- jarna - r u dumb كلمات الأغنية
- r1fmabes - ещё не конечная كلمات الأغنية
- weirdowithasemi - late nights كلمات الأغنية
- grinchn4$ - today كلمات الأغنية
- naffnaff - każdy ziom zbiera złom كلمات الأغنية
- oysterband - this town كلمات الأغنية
- đức tuấn - lâu đài tình ái كلمات الأغنية
- lyzz [ne] - dark ways كلمات الأغنية
- grim - mixed feelings كلمات الأغنية