
erkki-sven tüür - meditatio كلمات أغنية
o bone, o domine christe iesu
sic posito nec petenti nec opinanti
ut sol mihi illuxisti
et mihi quomodo eram ostendisti
o bone…
abiecisti plumbum
quod deorsum me trahebat
removisti onus
quod desuper me premebat
impellentes me reppulisti
ac illis te pro me opposuisti
o bone…
considera, anima mea
intendite omnia intima mea
quantum illi debeat tota substantia mea
o bone…
certe, domine quia me fecisti
debeo amori tuo me ipsum totum;
quia me redemisti, debeo me ipsum totum;
quia tanta promittis, debeo me ipsum totum
immo tantum debeo amori tuo
plus quam me ipsum, quantum tu es maior me
pro quo dedisti te ipsum
et cui promittis te ipsum
fac precor, domine
me gustare per amorem
quod gusto per cognitionem
sentiam per affectum
quod sentio per intellectum
plus debeo quam me ipsum totum
sed nec plus habeo nec ipsum possum
per me reddere totum;
trahe tu, domine, in amorem tuum
vel hoc ipsum totum
totum quod sum tuum est conditione;
fac totum tuum dilectione
ecce, domine, coram te est cor meum
conatur, sed per se non potest
fac tu quod ipsum non potest
admitte me intra cubiculum amoris tui
peto, quaero, pulso
qui me facis petere, fac accipere
das quaerere, da invenire
doces pulsare aperi pulsanti
cui das, si negas petenti?
quis invenit, si quaerens frustratur?
cui aperis, si pulsanti claudis?
quid das non oranti
si amorem tuum negas oranti?
a te habeo desiderare
a te habeam impetrare
adhere illi, adhere importune, anima mea
bone domine, ne reicias eam;
fame amoris tui languet:
refocilla eam
satiet eam dilectio tua;
impinguet eam affectus tuus;
impleat eam amor tuus
occupet me totum et possideat totum
quia tu es cum patre et spiritu sancto
solus deus, benedictus
in sæcula sæculorum
amen
كلمات أغنية عشوائية
- various artists - ali dan fatimah (neng neng pong) كلمات أغنية
- bloomfield - backbite كلمات أغنية
- g0sh - mr. graham's farts كلمات أغنية
- romero arias - malas decisiones كلمات أغنية
- kyzo kidd - wont change كلمات أغنية
- every so often - hurricane كلمات أغنية
- brofi broady - bärenbrofi كلمات أغنية
- elly kace - did the love fit كلمات أغنية
- steel (스틸) (kor) - 365 (feat. dana kim) كلمات أغنية
- princess wonda - lala le كلمات أغنية