
dan gibson - adoro te devote كلمات أغنية
adoro te devote, latens deitas
quae sub his figuris, vere latitas
tibi se cor meum, totum subiicit
quia te contemplans, totum deficit
visus, tactus, gustus in te fallitur
sed auditu solo tuto creditur
credo quidquid dixit dei filius
nil hoc verbo veritatis verius
(visus, tactus, gustus in te fallitur
sed auditu solo tuto creditur
credo quidquid dixit dei filius
nil hoc verbo veritatis verius)
in cruce latebat sola deitas
at hic latet simul et humanitas
ambo tamen credens atque confitens
peto quod petivit latro paenitens
plagas, sicut thomas, non intueor
deum tamen meum te confiteor
fac me tibi semper magis credere
in te spem habere, te diligere
(plagas, sicut thomas, non intueor
deum tamen meum te confiteor
fac me tibi semper magis credere
in te spem habere, te diligere)
o memoriale mortis domini!
panis vivus, vitam praestans homini!
praesta meae menti de te vivere
et te illi semper dulce sapere
pie pellicane, iesu domine
me immundum munda tuo sanguine
cuius una stilla salvum facere
totum mundum quit ab omni scelere
(pie pellicane, iesu domine
me immundum munda tuo sanguine
cuius una stilla salvum facere
totum mundum quit ab omni scelere)
iesu, quem velatum nunc aspicio
oro fiat illud quod tam sitio
ut te revelata cernens facie
visu sim beatus tuae gloriae
amen!
كلمات أغنية عشوائية
- galaxy boyz - farmer's market كلمات أغنية
- true widow - skull eyes كلمات أغنية
- lynda - ma berceuse كلمات أغنية
- true widow - entheogen كلمات أغنية
- angerfist - raise & revolt كلمات أغنية
- true widow - back shredder كلمات أغنية
- king psyber - tyna كلمات أغنية
- king woman - hem كلمات أغنية
- adult mom - theme song كلمات أغنية
- saffe - aku tak bisa كلمات أغنية