alessandro grandi - missus est gabriel كلمات الأغنية
[evangelist]
missus est gabriel angelus a deo in civitatem galilea cui nomen nazareth ad virginem desponsatam viro cui nomen erat joseph de domo david et nomen virginis mariae. et ingressus angelus ad eam dixit:
[gabriel]
ave gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus
[evangelist]
quae cum audisset turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis
esset ista salutatio. et ait angelus ei:
[gabriel]
ne timeas maria, invenisti enim gratiam apud deum. ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus jesum. hic erit magnus et filius altissimi vocabitur, et dabit illi dominus deus sedem david patris ejus, et regnabit in domo jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis
[evangelist]
dixit autem maria ad angelum:
[madonna]
quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco?
[evangelist]
et respondens angelus dixit ei:
[gabriel]
spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi
ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei. et ecce elisabet cognata tua et ipse concepit filium in senectute sua, et hic mensis est s_xtus illi que vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud deum omne verbum
[evangelist]
dixit autem maria:
[madonna]
ecce ancilla domini; fiat mihi secundum verbum tuum, secundum verbum tuum
[all]
tota pulchra es maria, et macula non est in te
suscipe verbum virgo maria, quod tibi a domino per angelum transmissum est: concipies et paries deum pariter et hominem
ut benedicta dicaris inter omnes mulieres. paries quidem filium et virginitatis non patieris detrimentum efficieris gravida et eris mater semper intacta
كلمات أغنية عشوائية
- carlos jerez - somewhere كلمات الأغنية
- hideous divinity - desolation within كلمات الأغنية
- lil miguel - epic pt. 2 ft. garzy كلمات الأغنية
- rmm - roots كلمات الأغنية
- scum of the earth - pornstar champion (we will rock you) كلمات الأغنية
- wudu - пыль (dust) كلمات الأغنية
- pain (swe) - starseed كلمات الأغنية
- lil physic - accelerate c كلمات الأغنية
- hajar - distant كلمات الأغنية
- funnymike - merry christmas كلمات الأغنية